# Thaumatographia naturalis 299

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/299

Hinc tanta huic amarities, canes ut non attingant. Plin. In capite vivos habent vermes viginti interdum, & illos discretos; magnitudo eorum est qui in putridis carnibus. Sub lingua in concavo nasci dicunt, circa vertebram, qua cervici annascitur caput. Natu grandibus os capitis sub oculo si terebraveris vespas ex humore superfluo concretas evolare conspicies, si Venatoribus credendum, & tunc diutius vivere nequit, nisi serpentum renovetur esu. In cordis basi, inter auriculam majoris ventriculi & urinalem venam os inveniri scribit Gesner. De sanguine id cordis esse subrufum, & melancholicum addit, de vapore ob siccitatem in osseam substantiam converso quidam adjiciunt. Subjungunt denique nonnulli non alio tempore inveniri, quam eo quod inter duos divae Virginis festos intercedit dies; hoc est à medio circiter Augusto, ad Idus Septembris. Cerva prope Semitas parit. Tutam enim se existimat frequentia hominum, ferarum solitudine; Vbi peperit, involucrum exedit primo, hinc seseli herbam medicamenti in partu loco habet. Arist. in hist. Animal. Mare tranant, classium more, dux antecedit, sequuntur caeteri: capita in mutua reclinantur terga, claudit mox primus agmen, fessas ubi senserit vires, eas ut recolligat. Serpentem naturae munere vincit. Spiritu enim fortiter attracto, educit è latebris, post procumbentem vorat. Insequitur balneum epulas cancrorumque esus, lachrymae denique funduntur, in lapidem Bozoar vertuntur effusae. Perit, si his non praemissis biberit. Gesner.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
