# Thaumatographia naturalis 303

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/303

CAPVT XIII. DE CYNOCEPHALO & Chamaeleonte. Inocephalus animal est capite canino, forma hominis, piscationis peritissimum; toto enim die aquae immersum, cum magna piscium copia emergit. Veste indui mirifice gaudet, hominum nulli nocet. Indorum linguam intelligit, boves denique lactis causa mansuete pascit. Plin. I. 7. c. 2. Strabo. l. 15. Duo in eo maxime mira. Primo, quod duobus anni aequinoctiis, duodecies in die, per singulas horas urinam reddit, noctu idem faciendo. Precios. Iohan. in Epist. ad R. P. Vnde imago apud Aegyptios Cynochephali in horologiis urinam mittentis. Alterum est, quod ubi aliquanto tempore Luna cum Sole congrediens, expers est luminis, mas nequicquam intuetur, nec vescitur, sed demisso in terram persistit vultu: foemina etiam nusquam oculos contorquet, misso insuper è genitah vase semine. Ideo adhaec usque tempora in sacris nutriuntur, ut Solis & Lunę conjunctionis ex iis cognosci possit tempus. Chameleontem Africa gignit, frequentiorem India. Quinque digitos in pedibus habere dicitur, quibus stat passis, curvat eos ubi teretibus incumbit surculis. Mutat colorem subinde, & oculis & cauda & toto corpore; redditque semper quemcunque proxime attingit, praeter rubrum candidumque; defuncto pallor anest. Plin. Aërem illi aliquando pro cibo certum est. Nam & annum integrum inediam tolerat, & excepta hiatu aura, clausisque malis turgidum ventrem ostentat. Fuere, qui obversum ad solem haurire radios, eosque hiantem sequi dicerent. Muscas venari ex Zandio habemus, qui etiam addit dissectam à se linguam palmi inventam longitudine, cavam & inanem; in summa acetabulum cum mucco; hoc tulisse praedam. Card. de subtil. Alexander Myndius contra famelici serpentis impetum sic se munire ait. Festucam bene latam & validam tenet, sub qua ceu clypeo se versans, contra hostem serpentem venit. Serpens, quia festuca latior est, quam oris hiatu ab eo separari possit, & chamaeleontis membra reliqua firmiora, quam ut morsibus ladatur, frustra se fatigat.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
