Latin
CAPVT XIV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 304
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. DE CROCODILO. Rocodilos Aegyptus alit, sed non aeque noxios. Furibundi versus montana, à Cairo ad mare mites, piscium illud facit defectus, praemium hoc occisi. Cuique enim, grandiorem in urbem deferenti, decem aurei nummi numerantur de fisco. Nilo etiam ad alveum deducto, fame pressi in insidiis luto obvoluti latent, accedentes cauda percussos strangulant. Tantum in ictu robur, ut quatuor grandioris animalis crura, uno perfregerit. Martyr. Vnum ovum anseris edunt magnitudine; ad maximum tamen incrementum, minima origine decurrunt. Duodeviginti plerumque excedunt cubitos. Psammetichi tempore viginti &quinque viginti sex Amasidis. Plin. Legitimum judicant foetum, siquid simul atque exclusus est rapuerit. Aelian. Lingua eis adhaeret tota, causa apud Arist. l. 2. de partibus anim. c. 7. Satellitem ejus trochilus agit, hostem Tentyritae. Discurit ille dormienti somnum, Ichneumonis ubi conspexit insidias, &intra patulas fauces admissus, intra septa dentium rostro excerpit carnes; quando avolare debeat, inclinata superiore mandibula praemonetur Plutar. Plin. 8. 25. Flumini hi innatant, dorsoque equitantium modo impositi, clavam ori ingerunt, ac voce sola territos, cogunt aevomere recentia corpora ad sepulturam.