Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 307
Unproofread scanNot analysed yet
DE ECHINO. Chinus seu herinaceus terrestris, animal est porcino rostro. Rigidissimos habet in cute aculeos, qui vix gladio secantur. In orbem rotari propter musculum per totum dorsum longum &latum, qui cutem contrahit, primus Volcherus Coiter observavit. Aperitur, si è regione ventris aquam fundas. Nam quia aerem attrahere nequit, cum voce stridula dilatatur. Rosenbach in Indice. Vindemiae tempore vites subit, &botrorum acinos decutit in terram, spinisque excipit confixos. Plutarch. Captus tergus urina conspergit, quod corrumpitur perfusum. Ob id nonnisi novissima spe, maleficio isto perfungitur. Quippe &ipsi odere insitum veneficium, ita parcentes sibi, terminumque supremum operientes, ut ferme ante captivitas occupet. CAPVT XVII. DE ELEPHANTE. Lephas peregrinum est apud nos animal. Indis &aliis notissimum &obvium. Certe Palibrotorum regi, nonaginta millia eorum erant: Siamensi duodecim, quatuor ad subitos armata casus. Sub imperio Regis magni Mogor quinquaginta: in Mozambica vero armenta eorum vidit Vartomannus. Quin &Africa illis gaudet. Nam traditur ab Appiano Alexandrino trecenta apud Carthaginem nabuisse stabula, Multa de illis stupenda dicuntur, pleraque ultra fidem. Collegit in Epistola Lipsius; nos ad duo breviter reducemus. Corpus nempe &animam. Quantum ad illud, ingens est &inter terrestria maximus. Hinc Hebraeis in plurali Behemoth. Certe turres olim armatorum in praelia ferebant, &innominatus quidam author scribit, dentem ejus se vidisse, ducatis sex &triginta emtum. ongitudine dodrantum quatuordecim, crassitudine dodrantum quatuor, tanto pondere ut humo tollere non potuerit. Aldrovand. In corde os habet eximiae magnitudinis, quod in jugulato se vidisse scribit Aldrovandus. Tres ei vendicat ventriculos Aristoteles; duo sunt inventi, qui ducentas viginti quinque aequabant libras, Vartomannus.