# Thaumatographia naturalis 308

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/308

Quantum ad animam, magnis ornatur à scriptoribus dotibus. Christophorus Acosta, qui Indiam Orientalem diligenter lustravit multa supra fidem de iis. Nihil certius esse ait in regno Maabar, quam quod sermone communicent inter se, quin humanam edere vocem adjicit. Erat, inquit, in urbe Cochin Elephas qui operas diurnas praebere solitus ad portum & res marinas. Eum forte jam fessum urgebat nihilominus urbis ejus praefectus, ut Liburnicam, quam commovere coeperat, deduceret porro in mare. Ille abnuere, instare alter multis blandisque verbis, & ad extremum in gratiam Lusitani regis, ut id vellet orare. Hinc (immane dictu) elephas motus, clare haec duo verba ingeminat. Hoc Hoo, quod Malabarum lingua est Volo, volo, ac sine mora navim traxit in mare. Huc pertinet exemplum, quod Romae accidit. Ludi quibusdam, Tiberio principe, duodecim elephanti theatrum inducti sunt sive Circum, induti floridas & histrionias vestes. Ac primum ad vocem Magistri dividebantur in diversas Circi partes, inter eundum molli & saltatorio gressu intendentes: iterumque ad eandem vocem coibant, & efficiebant saltatorium quendam orbem. Sed & flores spargebant, & corollas, & ad cantum terram pedibus leniter & numerose pulsabant, & omnia praestabant, qua praestantissimi ludionum. Iam iidem (quod insanum mirum) decti, mensas accumbere, cibum, potumque sumere, parce, ordine, modeste, humanum in modum. Lecti erant humiles instrati purpura & aulaeis: mensae ad eos vario & dapsili instrumento: disposita pocula aurea, argentea, minuta, grandia: cibi in lancibus, panis, caro, fructus. Ecce, ingressi Elephantes, sex mares, sex foeminae: illi togati, ha stolata. Decore & verecunde inlectis se recunant, mensam accumbum, tum signo dato in mensam promuscides sive manus suas extendunt: summa modestia cibos capiunt, delibant, non valla vocacitas in illis, non aviditas visa, non majorum meliorisve partis appetitio, praereptio denique cum bibendum pateram pueri porrigebant: iique promuscide eandem genialiter hauriebant, & reliquiis vini circumstanles aspergebant, tanquam cottabum facientes. Haec Lipsius suis verbis sententia Aeliani germana.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
