Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 309
Unproofread scanNot analysed yet
Ista vero omnia, tanto cum studio addiscunt, ut Plutarchus, &Plinius author sit, quendam tardioris ingenii, &verbis verberibusque male saepe acceptum, inventum ad lunam gestus illos motusque exercentem. Eo tandem de Elephantibus ascendunt dicta, ut legere ac scribere posse affirmetur. Plinius enim clare è Muciano. Quendam Graecas literas pingere didicisse, eaque lingua scripsisse, Ipse ego haec scripsi &spolia Celtica dicavi. Coeterum quid de his sentiendum sit, ex Libavio de intellectu bestiarum, colligi potest. Sympathiam etiam quandam cum Luna habere videntur. Nam ab interlunio recrescente ex sylva ramos decerpunt, mox sublime ferunt tandem ad eandem suscipiunt, ac leviter movent. Supplicationem Deae praetendi, existimari possit. Sed manum de Tabula.