Latin
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 31
Unproofread scanNot analysed yet
65) post obstinatam in Africa pugnam, Sebastianus Rex Lusitania obiit, nec non Melcus Cherifius Mauritania Tingitanae Rex, ad quem oppugnandum venerat: sed &Marbumetes belli incentor, in aquis submersus. Occisa octo Christianorum millia, totidemque capta, tota fere Lusitanorum nobilitas in Mauritanorum devenit manus. Id uno factum die; Lusitania post regnum Philippi cessit imperio. Anno tandem millesimo sexcentesimo quarto circa principium Octobris apparuit quarta nova stella, in decimo septimo Sagittarii gradu, uno tantum &triginta minutis ab Eccliptica remota. Ponunt eam Astronomi inter Sphęram Saturni, &orbem fixarum: id tamen absurdum videtur Keckermanno διασκίψει de stella anni 1604, thesi 53. tum quia peculiarem suum motum habuit, distinctum ab orbe Saturni, &stellarum fixarum: tum quia stellę in &cum suis orbibus; illa nullum habuit. Crabbius expresse eam à centro terrae removet milliaribus 22267636, &à superficie terrae 22266777, disput. de Cometis Thesib. Atque inde deducit eam terra majorem nonagies semel: hinc supra Saturnum constitisse evincit, cum distet à terra milliaribus 1007250. Fulsit quadrimestri toto, hinc à 28 Novemb. Saturni, à 29 Solis, à 13 Decembris Mercurii conjunctionibus, inde Mercurii Martis, Solis Majo proximo oppositionibus conspicua: quę magnas deliberationes, confoederationes, mutationes, per Franciam, Hispaniam, Belgium, Angliam portendere credebantur. Thuanus lib. 131. Oppositionem autem 6 Iunii factam, ut ominosam accipiebant, bellaque &calamitates diversas, multis populis hanc stellam allaturam, rebantur, pręsertim Germanię ob religionis negotium. Scripsit de ea excellens Mathematicus, &superstitioni Astrolovicę ex testimonio Thuani minimè addictus, Keplerus. Hunc vide. Hęc phęnomena stellas nomino; non quod nesciam ad Cometas referri, sed quod videam in ęthere inter secunda collocari mobilia (quod Cometis non competit) &cęlestes vocari: tutiusque existimo stellarum insignire nomine, quàm Cometarum imposito, doctrinam illam Meteorologicam à vetustissimis haustam, evertere.