# Thaumatographia naturalis 314

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/314

CAPVT XXIII. DE LEPORE. Eporibus Ithacae infestus ager est, nam moriuntur illati. Balearium gratiosus. Tanta enim aliquando ibi horum copia, ut militare auxilium postularent ab Augusto incolae. Plinius. Minores albescunt hyeme in Alpibus. Gesn. Pausanias vero in Arcadicis candidos è Lybia advectos vidit. Palpebris clausis vigilat, immotis dormit. Xenophon. Acie est obtusa. Nam exporrecti oculi, praecisae palpebrae, pupillis munimenta non praebent. Vtrumque sexum habere negat Albertus: scribit Niphus, illud, inquit, quod Albertus de leporibus dixit, mihi semper fuit dubium. Nam in venationibus observavimus, leporem habuisse penem & testes, & deferre in utero lepusculos. Observavimus etiam leporem habuisse vulvam, & in ea lepusculos: carere vero testibus & pene. Rendelerius vesiculas esse existimat sanie tumentes, & certe tales in Castore propendent, in quibus continetur Castorium. Rore contenti dicuntur, superfoetant & singulis mensibus pariunt. In cubilia se recepturi jugeri etiam intervallo catulos, altum alio transferunt dissitos, ne si periculum obveniat, omnes periclitentur. Ipsi deinde impressis discursu multiplici vestigiis, saltu postremo ingenti sese abripiunt & cubant. CAPVT XXIV. DE LVPO. N Sardinia, Creta, olympo, non sunt lupi. In Scandia, si per congelatum mare ulterius processerint, luminibus orbantur, frigus in caussa est. Iornand. In montibus Doffriniis albicant, gregatimque vagantur. Talpae, mures &c. ii cibo. Olaus. Collum communibus compressum est, circumspicere nequeunt totum nisi corporis truncum retorserint. Aelian. Famelicus per noctem vento adverso, escae, vel per medii miliaris spacium, percipit odorem. Stumpsius. Exsaturatis longa inedia, venter projectus, lingua tumida, os obstructum, compressa rabies, redit antiqua, ubi redierit forma. Aelian.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
