# Thaumatographia naturalis 317

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/317

CAPVT XXVI. O DE LYNCE & LVTRA. Ynces clarissime dicuntur videre, adeo ut solida penetrare possint: nimia tamen offenduntur luce. Sunt qui affirment, animalium quae capiunt sanguinem tantum exsugere, corpore intacto. At Erasmus in majores desilire quadrupedes de arboribus asserit; & unguibus cornici infixis, non remittere, donec laniato capite cerebrum devorarint, aliis partibus intactis; minora vero animalia integra ab illis absumi. Aestate sunt infirmi, autumno vigent. Vrinam suam arenae contegunt cumulis, ut Theophrastus perhibet, transitque in duritiem pretiosi calculi. Is, colore succim, attrahit appropinquantia, dolorem renum sedat, & regio medetur morbo. Vidimus eum Lugduni in Pinacotheca Cl. Domini Baudartii. Vngues cum corio exuri efficacissime in Carpathotradunt, cineremque potum, propudia virorum, aspersum, foeminarum inhibere libidines. Plin. Carnes cum jusculo comesae, quartanae sunt remedium, ossa combusta ulcerum. Collinus. In arce Londinensi quondam fuit animal, quod ad Lyncem Gesnerus refert. Mobile illud & stare nesciens, ut Iohan. Cajus Anglus scribit: at ad vocem Pici Martii consistebat. Lutra caput caninum est, castoris aures, vulpis crura. Haec crassiora paulo, in aquis potius quam terra valent. Posteriores enim partes planae sunt, muniente membrana. Domicilium ei iuxta aquas, extruitur è ramis, ne illarum contingatur madore. Piscibus interdum tantopere invenitur refertum, ut nerem inficiant. Tam est sagax ut ex aqua per rivulum effluente, per aliquot milliaria piscium è vivariis excipiat odores, quae subiens vastat. In Scandinavia alibi ita mansuefit, ut pisces cocis ex aquis adferat in culinam: sed quia avidior praedae plures occidit, raro adhibetur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
