Latin
CAPVT XXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 318
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVII. DE MVRE. TVres apud Allobroges albi sunt, &nive ali putant incolae. Scaliger. In Cypro insula ferrum erodunt, in alia quadam aurum. Ideo in metallis dissecantur. Arist. in mirabilib. Generatio illorum mirabilis est. Salem si lamberint, quidam sine coitu impleri judicant. Arist. Foemina praegnante in vase miliario aliquando occupata, paulo post reserato vase musculi numero viginti ¢um reperti sunt. Plinius. In Persiae parte quadam, mure foemina rescissa, foetus foeminini praegnantes inventi sunt. Domum minitari ruinam primi praesentiunt. Ostendit exemplo helice. Quinque enim antequam everteretur diebus qui in ea erant mures &serpentes migrare catervatim sunt visi. Aelian. in variis. In vas aquatile illapsi, difficili existente ascensu, mutuas caudas mordicus tenendo sese subtrahunt, odorem eorum fugiunt Elephanti, pabula etiam à musculis contacta recusantes. Fugantur, si vel unus castretur, vel excoriato dimittitur capite. Avicenna. Tempestas innuitur cum strident. Strident enim vel quod aerem adstringi percipiant, vel quod infirma praediti cute, terrae, quam calcant, non ferentes frigus exiliant. Aratus. Indocilis alias creditur; sed Albertus se in superioribus partibus Germaniae murem vidisse scribit, qui tenendo candelam ministrabat lumen comedentibus ad praeceptum magistri. Si in mustum inciderit, inque eo interierit, extractus &in cinerem redactus, remedio illi erit injectus. Columel. 12. 31. Variae murium sunt species. Sorex dicitur mure major quadruplo. Captum vidit albissimum Aprilis medio, oculis rubicundis prominentibus, barba multis &oblongis pilis hirsuta, Agricola. Augustae Vindelicorum circa templum divi Huldrici nulli inveniri dicuntur. Furore aguntur libidine accensi, ita ut si urina partem aliquam hominis nudam attigerit, carnes ad ossa putrescant, nec ulceri inducatur cicatrix. Albert. Aquatici, pisces venantur, &aquae submersi per cava quadam aliunde, in terram redire creduntur.