Latin
CAPVT XXXII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 324-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXII. DE RANGIFERO &Rhinocerote. Angiferam profert septentrio. Norvegia praesertim ac Suecia, cervi specie, corpore tamen majore &insigni robore. Tres illi cornuum in capite ordines, ita ut in singulis bina sint, &virgultis circumpositum videatur caput. Ex his duo majora caeteris: perfectionem, ubi attigere, cubitorum quinque attingunt mensuram, viginti &quinque conspicui ramis. Albertus. Mulgentur, &triginta milliaria uno emetiuntur die. Olaus. Rhinoceros Elephanto est par magnitudine animal, unico in nare cornu, hinc nomen. Hoc vero modice inflexum tanti acuminis, ut ferrum &saxa penetret. Aelianus Pellis ei praedensa crustis compacta squammatim, colore &figura testitudinis dixeris testam, tam firma, ut aegre cedat jaculo. Hostis est Elephanti. His contra pugnaturus saxis Cornu acuit, mox cuspidato Elephanti crura toto rictu subiens, alvum, quae mollior, petit, discerpitque eandem. Exemplum qui voluerit, Camerarium in subcisivis horis consulat.