# Thaumatographia naturalis 325

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/325

CAPVT XXXIII. DE SERPENTIBVS VARIIS. N Provincia Carajam, Tartariae regi subjecta, decem passuum in longitudine sunt serpentes, decem crassi palmos. Prioribus aliqui carent pedibus, ungulis horum instructi loco. Oculos tam grandes habent, ut duorum panum quantitatem adaequent. Mire in medendo pollent. A rabido enim cane admorsus, si vel unius denarii pondere inde biberit statim sanatur. Et mulier in partu laborans, si quantulumcunque inde gustaverit, mox partu exoneratur. Paui. Venetus. Americus Vesputius vidit apud Indos quosdam qui in cibum cedebant. Capreolorum illis erat magnitudo, longitudine sesquibrachium aequabant, pedes longi, fortibus armati ungulis. discolor pellis, serpentis rostrum. A navibus ad extremam caudam seta quaedam per tergum sic protendebatur, ut animalia veros serpentes autumaret. Similes Calecutum habet, aprorum magnitudine, vastiori etiam aliquanto capite, pedum quatuor, veneno nullo, morsu noxio. Ludov. Rom. in Navig. His non dissimiles, in occidentalis Indiae insula Hispaniola, Hivana vocant. Dorso spinoso, capite cristato, aphoni, quatuor pedibus, lacertarum cauda, dentibus acutissimis, cuniculis majores, in arboribus, terra, aquis, absque discrimine degentes, famis ad multos patientes dies. Anno 1543 in finibus Germaniae prope Styriam, quadrupedes, lacertorum instar, & alati apparuere, morsu immedicabili. Anno vero 1551 circa diem dive Margare. thae in Hungaria prope pagum Zischam, iuxta Theisam fluvium, in multorum reperti corporibus, tria fere hominum enecavere millia. Emerserant quibusdam per os, sed se abdidere iterum. Fidem fere excedit, quod de iisdem locis dicitur. Inventos nimirum innumeros in strue manipulorum frumenti: quos cum exurere vellent rustici. prodiisse coeterorum maximum, & humana, ut abstinerent, monuisse voce. Non secundum naturae se genitos cursum, sed divinitus propter hominum immissos peccata.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
