Latin
CAPVT XXXIV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 327
Unproofread scanNot analysed yet
At Vesalius, in musculis thoracis, brachium, cubitum, &femur moventibus, scapulas &pedum digitos agentibus interna denique manus, fabrica dissimillimum testatur. Visum est cor maris duo habens acumina. Albert. Sine cauda plures vidit Scaliger, quantus est puer octo annorum: marem quoque ac foeminam cum prole. Filiolus si quid desiderat, pugno à mare monetur foemina, &addita vultus acerbitate castigatur, malae tractationis rea. Luna cava tristes esse, quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorare tradit Mutianus; addit visas qui latrunculis luderent. Perversissime homines imitatur. Cum enim nutricem infantem lavare, fasciisque convolutum cunis imponere vidisset per patulam solitudine conspecta, ingressa fenestram, puellum sublatum nudavit, eundemque fervida perfusum aqua interfecit. Aelian. Horret summopere testudinem. Hujus rei, inquit Erasmus in colloquiis, quidam dedit nobis Roma specimen. Puero suo in verticem imposuit testudinem, &pileo contexit. Dein produxit ad simium Illico simius gaudent insiliit in humeros pueri venaturus pediculos, sublato pileo animadvertit testudinem. Mirum erat spectaculum quanto cum horrore resilierit bestia, quam expaverit, quam timide respexerit, an sequeretur testudo. Additum est aliud specimen. Alagavimus testudinem catena, à qua revinctus erat simius, ut effugere non posset, quin saltem aspiceret. Ingredibile dictu quantopere fuerit discruciatus: tantum non metu exanimabatur: interdum posteriobus pedibus depellere tentavit haerentem bestiam. Tandem quicquid erat in alvo &vesica oneris rejecit. Secuta est ex pavore febris, ut nobis fuerit solvendus à catena, &aquvino temperata refocillandus.