Latin
CAPVT XXXVIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 329-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVIII. DE TALPA. Agna Talparum in Baeotiae agro Orchomenio copia. Arist. in Lebadico vicino VInullae sunt, neque aliunde importatae infodiunt. Visum illis deesse scribit Aristot. at Gesnero liquido apparent oculi. Prominent, inquit extra cutim veluti puncta nigra, magnitudine seminis milii, vel papaveris, nervo affixa. Quin &doctus quidam apud Gesnerum vir, in dissecta foetus aliquot se reperisse narrat, majusculis capitibus, in quibus etiam oculi. Delectantur bufonibus, &proprio exemplo testatur Albertus: sed ranas etiam bufonesque talpam edere mortuam, idem expertus est. In fistula lachrymali pulvere talpae ustae in potu dato, curatus est Iohannes à Verlin Consul Gedanensis.