Latin
CAPVT VIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Eo denique progressa fuit audacia, ut non minus referre jactitarint, quâ caeli facie quove modo dispositis syderibus fundamenta struerentur aedificiorum; aut texerentur, consuerentur, induerentur vestimenta; quàm ex qua caeli affectione nati primum pueri. Lucius Tarutius Firmianus, ex Romuli rebus gestis, vita, morte, invenit illum satum Olympiadis secundae anno primo Mensis die vigesima tertia. Peucer. de divinat. sect. de Astrolog. Natum autem vigesima prima die mensis Toth, sub ortum Solis; Inde etiam Rorniae reperit natalem, hancque cum esset in jugo Luna, Sol cum Mercurio &Venere in Tauro, in Piscibus Iupiter, in Scorpione Saturnus cum Marte, natam esse dixit. Huc refer &illum qui ex prima die Ianuarii, omnia praedicere voluit.