# Thaumatographia naturalis 330

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/330

CAPVT XXXIX. DE TATO & TIGRIDE. Atus quadrupes peregrina. Duro munita est cortice, squammataque testa, ita ut facile caro ejus eximi possit. Vidimus eam primo Andreapoli Scotorum, urbe archiepiscopali, antiquißima Academia insigni, in Pinacotheca nobilis & humanissimi viri Domini Iohannis Arneti Commissariatus in Archiepiscopatu Fani Andreae Protonotarii, hospitis nostri. Quia vero se intra testam retrahit, Erinacei Brasiliensis species existimatur. cognatum ei illud, quod in nova Hispania Avitochli dicitur, felis magnitudine, anatis rostro, pedibus Ericii, collo longo; grunire referunt ut suem. De Tigride pauca habeo quae dicam, nisi historiam Petri Martyris adjicere velim, de quodam in Dariaene novi orbis insula. Infestabat totam viciniam homicidiis adeo, ut nemo extra domum tutus; scrobi post effossae illapsus, sudibus acutè in fundo fixis haesit; tam adhuc validus, ut in mille frusta hastas desuper injectas confringeret. Saxis tamen post interemtus est. Caro cocta, aliquid de ea se comedisse Ledesma Hispanus dixit, bovina nihil deteriorem fassus. Alias celeritas illi insignis inest, ut Zephyro comparetur ab Oppiano.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
