Latin
CAPVT XLII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 334
Unproofread scanNot analysed yet
Describitur autem à Cardano, quod sit animal rarum, equi magnitudine, pilo mustellae simillimo, capite cervino, in quo unum crescit cornu, cubitorum trium longitudine, media in fronte idque rectum, in imo amplam tendens in aciem. Collum illi breve, juba rarissima, &in alteram tantum partem tendens, crura veluti capreolo tenuia, &c. Plinius feram ait esse asperrimam, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, uno cornu nigro, media fronte duorum cubitorum eminente. Quicquid autem sit, dubium in his est maximum. Nam primo varie describuntur Vnicornu genera, quae an ejusdem sint speciei ignoratur. Sunt in India boves indivisis ungulis &unius cornu, si Plinio credimus: sunt in Aonia tauri, si Aeltano &Oppiano. Fuere in Hercynia sylva, si Caesari danda fides. In Zeilam Aethiopiae urbe, vaccarum genus unico armatum cornu in fronte, palmum longo, inque dorsum reflexo, se vidisse testatur Ludovicus Barthema. Cornua quod spectat, multi in illis fuci. Repertum quoddam in Arulae fluminis Helvetiae juxta Brugam littore. Vnicornu id existimatum, quis pro certo vendicet? Id quod Albertus vidit, crassitudine sesquidodrantis, longitudine decem pedum, sine spiris, cervino fuit simile. At tantae crassitiei &longitudinis cornu ad animal pertinere videtur, quod magnae molis navem adaequet! Poculum vero quod Magno Hetruriae Duci donaverat Alvarez Mendosa, à Narsingae Rege acceptum, ex illorum potius animalium cornu fuisse Aldrovandus existimat, quae in Basma &Macino Tartariae regionibus, elephantis magnitudine visuntur. Poculi enim illius diametrum erat quantum vix utraque ambire posset manus. Plura qui de Monocerote volet, Andream Marinum, Andream Baccium, &Casparum Bartholinum consulat. Ego Conclusionis loco quaedam de Mulo omissa hic adjicio. Mulus steriles esse communis est sententia; &si peperere prodigii loco habitum. Attamen in Africae quibusdam regionibus familiares illarum habentur partus. Varro. Octoginta annis vixisse quendam Atheniensium monumentis apparet. Eo gavisi, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta, cadentia jumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere, quo caveretur, ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent. Plin. Non calcitrare cum vinum biberint quidam scripsere: sensu odoratus praecellunt.