# Thaumatographia naturalis 340

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CLASSIS OCTAVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/340

Aquam salsam respuunt; frigus difficulter ferunt; nuda enim; & quia sanguinis inopia laborant, pavida sunt. Ova eorum foras exclusa augenter more vermium, sed vim vitalem à maris asperso semine habeant necesse est, more piscium. Arist. de gener. l. 3c. 8. Crustatorum duo sunt genera; vel enim caudata sunt omnia, vel rotunda. Expressa illorum & extenta cauda est; hujus quasi operculum alvi exitum obtegit, & ventris infimę parti ita applicatur, ut caudae speciem prae se ferat nullam. S al. exere. 245. Communes illis cum reliquis exanguibus partes. Longi & rotundi in ore dentes, duplici operti tegmine. Arist. de part. 4. c. 3. inter quae talia quaedam interjacent, qualia locustarum annectuntur dentibus. Carent palpebris, sed oculi supra os siti sunt, duri omnibus, aptique tum intro, tum foras, tum in obliquum moveri. Non respitant, sed aquam per fistulam egerentia, refrigerantur. Mares tenues genitales obtinent meatus, vulvas membrancas foeminae hinc inde ad intestina fissas, in eis gignitur ovum. More autem eorum coeunt, quae mingunt inaversum. Ovum rubidum parit faemina, praetenuiobvolutum membrana Testacea, Conchylia alias dicuntur, in tantis quondam gulae deliciis, ut viduarum esse cupedias, inadagium abierit. Tanta in illis naturae ludentis varietas, tot colorum differentia, tot figurae, ut vix numerari possint. Plin. I. 9, c. 33, varietatem illorum explicaturus, Tot in illis, inquit, figura, planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidis orbe casis, in dorsum elatis, laevibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intorto margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato, jam distinctione virgulata, vargulata, crinita, crispa, caniculatim, pectinatim, imbricatim undata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, densata, ad plausum apertis, ad buccinam recurvis.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
