Latin
CLASSIS OCTAVA
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 341
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum in rubro mari mira quadam magnitudine augentur; in summis etiam montibus inveniuntur; in internis denique vel terrae vel saxorum visceribus delitescunt. Vidi in silice durißimo, inquit Goropius Becanus apud Aldrovandum, Bethunis advecto, quo via apud nos sternuntur, tot conchulas, totas lapideas &conclusis valvulis integras, ut magna cura &arte ex illus fuisse camento aliquo compactus judicaretur. In suburbano Parisiensi agro, qui superne copiosa fruge luxurians, subtus cavus magna sui parte est &vehiculis pervius, in veni testas non paucas, turbinum marinorum, elegantißimo ordine, &tortas &tuberculis insignitas, atque ita omnibus modis perfectas, nihilus praeter vivum pisciculum ad integritatem deesset. Vidi in Anglia lapidem è summis montibus excisum, qui percam ad vivum exprimeret, ne minima quidem lineola ad perfectionem desiderata. Infecta incisuras parte sui vel supina, vel prona, vel etiam utraque possident, &quamvis sit osseum aut carneum, quiddam tamen inter haec ipsa medium obtinent. Differentiae illorum variae sunt, locum, qualitatem in corpore, quantitatem, victum, generationem, motum denique &gressum si attenderis. Locum quod spectat, (tangenda necessario quaedam) in nive nascuntur vermes hirti &rubidi; in igne pyraustae; in aqua marina Microrinchoteros, scolopendra marina &pulex. In dulcibus oriuntur, hirudines, scrophulae, strumae, cherodes; in terra lumbrici &Iuli, in fossilibus haud rari. In arborum caudicibus cossi sunt &teredines: Cerastem figus gignit: Olea si plantetur, ubi quercus effossa, ranas, vermiculos: In sorbo rus &pilosi dantur: in vesicula ulmi, Psennes; in vitibus, Butyri, ut Tullius vocat: in Euonymo, seu ut Theophrastus Tetragonia, Erucarum genus quotannis oritur, quod post absumptas frondes emotitur: In fruticis cujusdam pomo cui Coccios nomen, bestiola, cum fructus ad maturitatem pervenerit, erumpit. Inveniuntur in gramine vermiculi, qui alligati collo, continent partum, detrahuntur ut fiat.