Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 344
Unproofread scanNot analysed yet
Aiunt ex cerebre gigni reges; ex carnibus vero alias apes. Nascitur autem &ex medulla spinali Rex; praestare tamen ex cerebro natos, &magnitudine &pulchritudine &robore omnibus aliu traditur. Primam porro mutationem &transformationem carnium, in animalia, &velut conceptum quendam, ac generationem inde cognosces. Adaperta enim domo parva &alba specie, inter seque similia, &non perfecta, neque jam omnino animalia, circa vitulum multiplicata videbis, immobilia quidem omnia, paulatim vero augescentia. Videbis etiam alarum excretionem jam exarticulatam, videbisque proprium colorem accipientes apes, circumsedentesque Recem &advolantes. Verum brevibus &subtrimentibus alis, propter insuetudinem volandi, &membrorum debilitatem. Assident autem fenestrus impetuose impellentes, &violantes se mutuo, ob desiderium lucis. Praestat tamen apertiones &obturationes senestrarum, velut dictum est, alternis diebus facere: Timor est enim, ne aut apum naturam transmutent, aut ob longiorem stabuli conclusionem aere privata velut suffocatione pereant. Penna eis si detrahatur vel aculeus, renasci non potest: imo quia intestino hic annexus est, diffractus, evellitidem, mortemque infert. Regem inter se habent, tantoque in honore, ut nunquam, nisi omnibus commotis prodeat, in volatu si aberrarit, sagaci odoratu inquiritur; volatus impotens, portatur. Aristotel. Tantopere illis castitas est cordi, ut &à coitu olidos acriter pungant, &in virgineis stabulentur sepulchris. PluTarchus.