# Thaumatographia naturalis 344

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/344

Aiunt ex cerebre gigni reges; ex carnibus vero alias apes. Nascitur autem & ex medulla spinali Rex; praestare tamen ex cerebro natos, & magnitudine & pulchritudine & robore omnibus aliu traditur. Primam porro mutationem & transformationem carnium, in animalia, & velut conceptum quendam, ac generationem inde cognosces. Adaperta enim domo parva & alba specie, inter seque similia, & non perfecta, neque jam omnino animalia, circa vitulum multiplicata videbis, immobilia quidem omnia, paulatim vero augescentia. Videbis etiam alarum excretionem jam exarticulatam, videbisque proprium colorem accipientes apes, circumsedentesque Recem & advolantes. Verum brevibus & subtrimentibus alis, propter insuetudinem volandi, & membrorum debilitatem. Assident autem fenestrus impetuose impellentes, & violantes se mutuo, ob desiderium lucis. Praestat tamen apertiones & obturationes senestrarum, velut dictum est, alternis diebus facere: Timor est enim, ne aut apum naturam transmutent, aut ob longiorem stabuli conclusionem aere privata velut suffocatione pereant. Penna eis si detrahatur vel aculeus, renasci non potest: imo quia intestino hic annexus est, diffractus, evellitidem, mortemque infert. Regem inter se habent, tantoque in honore, ut nunquam, nisi omnibus commotis prodeat, in volatu si aberrarit, sagaci odoratu inquiritur; volatus impotens, portatur. Aristotel. Tantopere illis castitas est cordi, ut & à coitu olidos acriter pungant, & in virgineis stabulentur sepulchris. PluTarchus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
