Latin
CAPVT IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 347-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. DE BOMBYCE. Ombycem ante Iustiniani tempora Italis incognitum, tradit Zonaras; diebus illius demum solerti ingenio quaesitum, &allatum, Procopius. Addit idem duos Monachos ex India Byzantium serum attulisse ova, inque fimo collocata transformasse in vermes. Serae autem, in extremis Persiae civitas est. In qua tantum ilius fit operis, ut dena millia pondo serici, in quotidianas operas dispensentur. In Taprobana etiam fine cultu ex arboribus detrahi, multorum prodidere navigationes. Tantum vero in hoc infecto ostendit natura artificii, ut impossibile sit omnia complecti. Multa quamvis scribantur, multa tamen restant. Vermis primum est, folliculo inclusus emoritur informis. E folliculo denuo prodit alatus papilio. Itaque insectum reptile in volatile per medium Zoophytum, motus atque sensus expers, admirabili metamorphosi commutatur. Exclusus enim primo vermiculus, alimenta quaerit copiosa, quibus avide depastis, capitis crebra arrectione cum veterno veluti luctans, tandem obdormiscit triduum, vel biduum, pelleque interea exutus ad consueta redit alimenta. Cum quater pastus, quater obdormiens, quater pellem renovarit.