# Thaumatographia naturalis 347

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/347

in caput serpentis sub umbra arboris araneus; tantaque vi morsus cerebrum apprehendit, ut stridens subinde nec filum desuper pendentis rumpere adeo non fugere queat; nec finis ante mortem est. Ruinis imminentibus primi cum telis aranei cadunt. Plin. l. 8. c. 28. Incremento omnium futuro, altius illas tollunt, & quia sereno caelo non texunt, nubilo texunt, multae araneae imbrium signa sunt. Plin. l. 11. C. 24. Thebani certe, teste in Beoticis Pausania, id agnovere. Nam cum legiferae Cereris sub Leuctricae pugnae tempus, araneae albas circa templi valvas texuissent telas, adorientibus jam Macedonibus longe diversa portendentes, nigro opere omnia compleverant.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
