Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 350
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. DE CICADA. Icadas ex cuculorum sputo nasci scripsit Isidorus, ex terra Plutarchus in Sympos: in eadem non culta ad Orientem Solem spectante, cum sub quercubus effoderetur, solita forma, albas effossas testatur Baldangelus. Aristoteles vero l. 5. hist. c. 30. ex coitu nasci affirmat, modum addit Plinius. Fit primo, inquit, vermiculus, deinde, ex eo, quod vocatur tettigometra, cujus cortice rupto, circa solstitia evolant noctu semper primum nigra atque durae. Cum autem è tettigometra egredi cupiu (observa similem cicadarum &papilionum esse ortum, quod enim in his primum est eruca, id in illis vermiculus, quod in eruca postea chrysalis seu aurelia, id in cicadis tertigometra. Differre tamen scias. Nam rudis quaedam chrysalis est moles, in qua nullae corporis distinctae conspiciuntur partes: In tettigometra vero, caput, oculi, pedes, pectus, caeteraeque exceptis alis apparent, colore subalbida est &minutis lineis respersa) arborem ascendit primum, &illico alicui arborum adharet ramo; hinc superiore parte in qua primum apparet, rima egreditur. Tato fere est tum corpore viridis, mox superiore parte vergit ad castaneum, qua spacio unius diei, subnigro fit colore. Quia vero imbelles primum alae pedesque insidet exuvio, donec volare inceperit. In Cephalenia fluvius est, à cujus altera parte Cicadae sunt, ab altera non conspiciuntur. Plin. l. 11. c. 27. Idem in Dulichio Ionii Maris Insula accidere scribit Antigenus; de agro Nolano, &monte Vesuvio; Ambrosius Nolanus. In agro Rhegino, omnes filent; ultra flumen in Locris canunt; in Acantho quoque murae sunt. Plin. I. 12.