# Thaumatographia naturalis 351

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/351

c. 27. Causam si quaeris, umbrosam opacamque Rheginorum regionem putat Strabo, arescere aestu Locrensem. Hinc ibi roscidas alarum pelliculas minime pandi; aridas & veluti corneas hic haberi existimat. Quod autem & in volatu id faciant, & stantes, quod ab aliis fieri non existimant, caloris facit ratio. Cum enim majori indigeant refrigeratione, natura calidiores, vehementius movent aerem. Caetera, tanta non indigent, aut, quia imbecilli praedita calore, facere non audiuntur, non dici facere putandum est: Nicolaus Leonicus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
