Latin
CAPVT IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 353
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. μφοτη, πα DE CVLICE. CVicum magna est in Aegypto copia. Hinc Herodotus Conopaeam appellat, &Bellonius Obs. l. 2. c. 35. ita se prima nocte ab eis vexatum scribit, ut postridie exanthematibus laborare videretur. In diversis Indiae locis culicum sunt species, quarum aliae aestivo maxime tempore, expurgatis campis, in sylvis abundant, aliae juxta littus. Ad Myontem Ioniae urbem, haud sane magnus sinus erat, quem cum Meanler è regione influens amnis, limosus, obturatis advectitio luto faucibus, annis volventibus paludem effecisset; tanta ex ea culicum enata est copia, ut eorum taedio coacti Myontii, urbe relicta Miletum commigrarint. Morsus illarum septentrionales incolae cum vitare volunt, absinthii vel nigellae decocto caput &caetera membra aspergunt. Olaus. In morsu vero discrimen facit. Nam quibus sanguis purus &minime putridus est, hos non insectatur, fructus non attingit, priusquam corruptione acrorem contraxerint; &acidis maxime delectatur. Leonh. lachin. Quod vero sanguinem humanum maxime appetunt: (ματος hinc ανδρῶν σίφωνις dicti) dulcia etiam appetere non evincitur. Sanguis enim pars dulcissima ac purissima ad nutriendum absumitur, interiusque latet, ad cutem crudissima devenit. Vnde pustulae extra corpus erumpunt. CAPVT αυροδεινη