# Thaumatographia naturalis 354

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/354

+ CAPVT X. ναι, μά9 DE ECHINO, EPHEmera, & Eruca. 9 κεγυεάκαι Chini, marini quoties persensere aestum, saburra se gravant, ne vel propter levitatem otQjactentur, vel ingruente tempestate aufeClucta tantur, sed petris firme inhaereant. Plut. lib. Vtr. animal. Vivorum testa obductorum, & aculeis communitorum contritorumque frusta in mare abjecta coeunt: & affinem partem recognoscunt, applicataque conseruntur & naturali quadam conciliatione rursus uniuntur. Aldrovand. Quantum ad Ephemeram, Hypanis fluvius apud Cymmerium Bosphorum, sub solstitio folliculos acinis majores defert, ex quibus quadrupedes volucres erumpunt. Genus hoc animalis in pomeridianum diei tempus vivit, discedente Sole marcescit, & languente occidente moritur. Hinc illi ephemeri seu diarii nomen Aldrovand. Erucas quod spectat, testatur Hieracles, equis si se super eas volutent, vibices assurgere, cutem occalescere, oculos curvari; sedari, si aceti selibra cum atramenti sutorii conteratur quadrante. Depascunt olera, sed si eruca inter ea consita fuerit, non tangunt. Vt vero eadem infesta non generent animalia, in corio testudinis omnia quae sparsurus es semina sicca, vel mentam pluribus locis maxime inter caules sere. Prasocurides, inquit, Cardanus, vocantur animalia, quae solent in hortis nocere. Ferunt quod si ventriculum vervecis statim occisi plenum sordibus suis spacio quo abundant leviter defoderis, post biduum reperies ibi animalia congesta. Hoc cum bis vel tertio feceris, genus omne, quod nocebit extingues. Paulus Aegineta scribit, erucas olerum cum oleo inunctas, dici tutos à virulentorum animalium morsibus servare.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
