Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 355
Unproofread scanNot analysed yet
DE FORMICA. N Regno Senegae sunt formicae albae, &suapte natura humiles efformant casas. Nam ore terram portant, &ferruminant absque calce; clibanos diceres, vel ruscula in ordine disposita. Scaliger Exerc. 367. Rubrae sunt in provincia Mangi, quibus cum pipere vescuntur. Scaliger Exere. 96. Apud Brachmanes palmaris magnitudinis, in nova Hispania scarabaeos aequant. Apud Dardas, quae maxima est Indorum montanorum natio, collis quidam trium millium stadiorum ambitu esse dicitur, sub eo aurifodinae, quas formicae effodiant, vulpium magnitudine. Plin. Fabulosa cum Strabone censemus. In Baja Salvatoris ingens illarum copia, in ore quiddam forficum instar, quo sata ita abscindunt, ut morsu illo arescant. Aldrovand. Ibi eadem Occidentali India Comixen dicuntur, semiformicae &semivermes alba repentes cauda. Ligna erodendo penetrant, &domibus ingentia inferunt damna. Parietem aut arborem scansurae opercula terrea digitum crassa secum ferunt, sub his ubi habitandum degunt. Ovied. in sum. Ind. Occid. c. 52. In Brasilia dum conteruntur odorem cedri fundunt. Parvum quia ipsis caput est, non habent in eo oculos, sed super quaedam additamenta, quę ceu duo pili egrediuntur. In his oculos locatos signum est, quod dum amputantur errant. Albert tract. 4. l. 6. c. 1. Cum eorum senescit genus alatum efficitur. Ova gignunt, quae in albis panniculis obvolutos erunpunt vermes, ex his superficie ad Solem expositis, formicae nascuntur. Alb. l. 26. At alius in novo orbe modus. Nam à parentis jam defuncti corpore, innumeri fiunt vermiculi, illique miro viventes modo, ex habitaculis tandem subterraneis, miro modo erumpunt. Mira in formicetis subtilitas, vix ullius urbis artificiosior structura. Aldrovandus illud quod vidit sic describit.