# Thaumatographia naturalis 357-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/357-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/357-2

CAPVT XIV. DE LEPORE MARINO. Locusta test. Lolligine. Epus marinus toto corpore est candidus, cystellam vel pituitam concretam dixeris. Raro admodum capitur, nisi summo aestu. Tum enim à summis fervoribus omnia conturbantur, ea etiam quae in maris imo latent. Quamvis autem aquatilium animalium pauca admodum venenosa reperiantur, quod in humore degant, qui veneno contrarius dicitur ut plurimum, & quaedam in parte tantum venenum contineant, ut araneus piscis in spinis, pastinaca marina in radio, lepus tamen in toto corpore illud habet. Titus Imperator à fratre Domitiano eo intersectus dicitur. Cum enim ab oraculo mortis inquireretur genus, responsum fuit Vlyssis modo periturum ἐκ τῆς θαλάσ;.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
