Latin
CAPVT XVI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 360-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. DE MVSCIS. N Cyrene plura muscarum reperiuntur genera, formis coloreque distincta. Larifrontes enim aliae, mustelarum instar, viperis alia similes. In Sicilia vero &Italia tam acris morsus esse ajunt, ut necent ad quae devolarint. Toleti autem in macello publico, unam modo per integrum annum comparere muscam, insigni notabilem albedine. Rhodigin. l. 17. lect. antiq. c. 11. scribit. In Hispaniola virides sunt pictaeque, in urbe B. Dominici praecipue, Vesparum magnitudine, terram pedibus fodientes, &subterraneos sibi exstruentes nidos. Hispanis denique ipsis peculiarem fuisse muscarum multitudinem Strabo memorat, eamque semper comitari pestilentiam, adeo ut Romani in Cantabria quosdam constituerint, qui muscas venarentur, &pro numero captarum mercedem acciperent. In Carina monte Cretae, cui novem passuum in ambitu millia, nullae sunt. Plin. I. 21. c. 14. nec ulla Romae in aede Herculis visa est, nec in Papho Insula, per Veneris ingressam fores, Apollonius tradidit.