# Thaumatographia naturalis 361

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/361

Emma denique Ducis Saxoniae inferioris filii uxor, pratum Ecclesiae Bremensi non longel ab urbe feracissimum promisit, cujus haec praerogativa, ut nullis ibi pecora muscis vexentur, Crantzius l. 4. Saxon. c. 29. Hebraei, referente Tostato, anilia de illis comminiscuntur. Fingunt enim Davidem quaesivisse à Deo, cur homines stultos, araneas, & muscas procreasset, cum coeteris, cum non tantum superflua appareant ista, sed & noxia. DEVM vero respondisse, monstraturum se Davidi, tria ista utilia esse ad aliquid, imo & ei ipsi aliquando utilia fuisse. De stultitia patere, quia nisi se stultum finxisset coram rege Achis captus fuisset, & forte periisset. Muscam utilem fuisse, cum descendit de colle Hacbilla in castra Saulis, dormientibus cunctis, & accepit lanceam Saulis: tum enim pedem inter pedes Abner apud Saulem cubantis implicasse, & cum timeret, jam captum iri se, si pedem vi extraheret, Deum immisisse muscam, quae mordens crura Abner, vincula resolverit, neque tamen excitaverit Abnerum, atque ita liberatum fuisse Davidem. Araneam denique profuisse, quod os Speluncae, in qua latebat David, cum eum quaereret Saui, telis suis occlusisset. Vt fugarentur diversa excogitavere diversi. Caepe frustum carnibus si apponatur, non peti ab illis quidam existimant; non ingressuras domum, si lupi intra eam suspendatur caput, putavit, Mialdus Cent. 7. Aphor. 72. Alysimachiae accerrimo nidore interfici scribit Dioscorid. l. 4. c. 3. Elleboro albo, trito, cumque lacte sparso arceri. Plin. l. 23. c. 8. Quae de Napelli frondibus victum capiunt, ad venenatos faciunt morsus, si Scaligero credimus. Exerc. 85.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
