# Thaumatographia naturalis 362

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/362

DE NAVTILO. Autili descriptionem exactam Bellonius dedit. Ejus concha, inquit, tribus constare ragmenti videtur (carina scilicet & lateribus, cum tamen una & simplex sit) quorum latera utrinque cau carina junctae apparent, ea ut plurimum magnitudine, quam ambae manus amplecti possunt, latitudine autem, quantum pollex cum Indice comprehendat. Omnes autem non excedunt craßitudinem membranae pergamena, striisque in oblongum ductis ad oras erenis lacintata sunt, in formam retundam abeuntes; foramen autem, per quod Nautilus alitur, atque exit de concha, magnum est; haec fragilis est, lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino navis rotunda effigiem referens; navigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite, effertque se testa inversa, ut facilius ascendere possit & inani scapha enaviget, atque ubi inde emerserit, tum concha invertit. Caeterum Nautili brachiu interjacet membranula, qualis est inter palmipedum digitos, sed haec magi est tenuis, in telae aranea modum, robusta tamen, qua aura etiam inspirante velificat. Cirris, quos utrimque multos habet, pro gubernaculis utitur, atque ubi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam demergit. Coeterum Psittaci rostrum habet, suisque cirris polypt modo graditur, atque eodem modo acetabulis sorbet. CAPVT XVIII. DE OSTREIS. Streae dulcibus quamvis gaudeant aquis, in petrosis tamen etiam reperiri locis, prodidit Plinius. Aristoteles vero, licet victum in humore exerceant, nec foris vivere queant; nihil tamen vel aeris, vel humoris recipere asseverat. Cum ad Apamaeam Phrygiae urbem Mithridatici belli temporibus è motu terrae discessisset, fluvii subito apparuere, nec tantum dulces, sed & amarae ex visceribus terrae, (longius quamvis abesset mare) se proripuere aquae, ut universum tractum illum ostreis repleverint. Athen. l. 8. Color ostreis diversus est. Rusae sunt in Hispania, fuscae in Illirico, in mari rubroflammeis ita distinguuntur zonis, ut varii coloris temperatura ad iridis accedat similitudinem Aelian.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
