# Thaumatographia naturalis 364

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/364

Observavi item vis erucam, quam inter braßicam ceperam, primo parere ova lutea, tenui involuta etiam lanugine, iisque editis, in Chrysalidem commutari, eisdem, quo illa fuerat, coloribus, luteo, viridi & nigro, & quod mirum mihi videbatur, ex iis ovis volucria erumpere animalcula adeo exigua, ut visum fere subterfugerent, qualia scilicet in vesicis ulmorum reperiri solent. Nonnunquam nimia luxuriantes copia, aeris indicant perniciem. Anno 1562 volabant in Belgio prope aquas, ea frequentia, ut cursum fluminis obscurarent, potissimum post occasum Solis; hinc sese sub noctem referentes, per vicos velut instructis copiis vagabantur, nihil fere à tineis differentes. Illum autem annum tempestuosissimum fuisse Cornelius Gemma testatur. Polypi temporis processu, in tantam ascendunt magnitudinem, ut Cetacei generis esse videantur. In interaneis illorum, nescio quid turbinatum est, quod cordis vel hepatis naturam habere dixetis, sed protinus diffluit & dissolvitur. Oleae sunt amantissimi. Nam si ramus in mare, in quo sunt, demissus & detentus fuerit, haud pauci circa ramos impliciti capiuntur. Ficubus ad mare natis fixi, fructumque mandentes, deprehenduntur interdum. Locustis etiam mirifice delectantur, cujus rei testimonium apud Petrum Berchorium luculentissimum invenitur. Audivi, inquit, narrari, quod piscatores in mari provincia, in littore super carbones locustas decoqui posuerant, & cum circa ignem dormirent, ecce unus Polypus odore locustae tractus, de mari exit, & ad ignem veniens, ac cum pede locustam accipere volens, sed calorem ignis timens, ad mare rediit, & quandam tunicam quam loco caputii habet super caput, aqua implens toties cundo & redeundo, super ignem projecit, ut ipsum extingueret, & sic locustam accipiens secum ad mare detulisset, nisi unus de piscatoribus, qui hoc videbat, ipsum accepisset, & loco locusta super carbones comedendum posuisset.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
