# Thaumatographia naturalis 365

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/365

CAPVT XX. DE PEDICVLO & Pulice. Ediculos quidam ex carne gigni existimant, ex sanguine nonnulli. At falsum utrumque. Nam primo in cute capitis nasci, in secunda & tertia hecticae specie abundare scimus; cum tamen & ibi minima sit carnis portio, & hic maxime consumantur. Deinde in febribus putridis, nullus illorum proventus est, & orta principiis suis attestantur. Has non attestari sanguini, coloris ostendit ratio. A materia igitur putri calida & humida, quae in cute redundat oriri quibusdam videtur in locis difflationi non patentibus. Deserere mortuos experientia docuit, vel quia defuncti extincto calore refrigeratur sanguis; vel quia frigidus mortuus est, si frigus fugiunt. Nolanus problem. 225. Qui ficubus frequenter vescuntur. tentari putantur iisdem. Causam in illarum succo ponit Nolanus. Hic enim in venis adauctus concalefacit sanguinem, atque humidum despumescentemque efficit, qui quia natura sua ad cutem tendit, subque illa retentus putrescit "in pediculos vertitur. Certe ficus comessantes tubercula & verrucas in cute oriri sentiunt. Pulex animal exile est, aurea tamen ab artifice Africano revinctum catena fuisse, & saliisse, tradit Scaliger. Ex. 59. & 326. Frequentissime partem illam, quae subest inguinibus, lancinat. Quarta die tumor crescere incipit, ad justam cum pervenerit magnitudinem pisum superat, & scatet lendinibus. Radice Anchusa necantur: quin salvia contusa & oleo ac aceto permista, contra eosdem illinitur. Oprimum bombicinum. In hoc enim, lecto si imposueris, congregari dicuntur. Franciscus Georgius Venetu Minovitonus, acrius in lino infestare scribit, quam lana. Causam addit, quia ex eodem fonte Aquilonari prodeunt. Vtrumque enim Arietinum est & Martium. At Aldrovandus fieri existimat, quoniam linum quam lana corpori vicinius est. Vnde in plicis camisiarum reperiuntur esurientes, in femoralium saturi, ubi & ova deponunt.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
