Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 369
Unproofread scanNot analysed yet
APVT XXIII. DINENT rantula. Erede in ligno est, ex quo potissimum, illi cibatum natura facit. Quamvis autem in multis nascantur arboribus, quercu &tilia exceptis; sunt tamen &aliae, in quibus non dantur. Tradit enim Theophrastus, &cum eo Plinius, abietem circa germinationes decorticatam, aquis inoffensam durare. Patuit, inquit Theophrastus hist. 5. c. 5. id apud Phneum Arcadia, cum obstrusis faucibus, campus in lacum redundavit. Tum enim eductis pontibus ex abiete, cum amplius extumesceret aqua, aliis super aliis fabricatis, postea extrusis obturamentis, unda erupit, disceßitque universa materies, incorrupta comperta, sed forte casuque innotuit. Vincentius ex authore libri de Natura rerum, Pro miraculo ponit, buxum &albam spinam quae dutissimae arborum, vermes progignere: Quin rux Euboica nunquam putrescit. In Tylo denique Arabiae insula, materia est in aquis inoffensa permanens: Ducentos enim demersam annos inmolatam mansisse, annotatum est. Phryges si Rhodigino credimus, albidos obesosque vermiculos capite nigricante, qui à cariosis promuntur materiis, inter delicias habuisse, &luxuriam fuisse qui Xylophagia comederit. Indorum Regem, vermem quendam in planta nascentem, secundis mensis igne tostum abhibuisse refert Aelian. In Insula denique quadam Talacha dicta vermes similes iis, qui in lignis putridis existunt, principibus in mensis gratissimos esse, Iohannes de Mandevilla author est. Tarantula species sunt aranearum à Tarenta urbe. Sine noxa videntur conspectu, at morsu in symptomata inducunt varia. Icti enim à Tarantulis alii perpetuo canunt, alii rident, aliiplorant, alii clamitant. Nam atra bile tentatis pro eorum temperamentis, omnia haec adesse conspiciuntur.