# Thaumatographia naturalis 370

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/370

CAPVT XXIV. DE VERMIBVS. AR TICVLVS I. DE VERMIBVS IN BRVTIS. VErmium mater putredo est, quae unde oriatur, generalia naturalis scientiae praecepta explicant. Hinc quia in Guinea magnae existunt putredines, ob continuas aeris intemperies, vermium haud exigua ibidem invenietur copia. Intemperiem autem humidam & calidam illis gignendis esse idoneam exinde ostenditur, quod aestivis mensibus, auraque subtepida, horti plerumque limacibus, carnes vermibus abundent. Reperiuntur in brutis, plantis, & homine. Anno 1562 nefanda pecori lues fuit, natis circa regionem hepatis vermibus, ut Cornelius Gemma testatur. Ovium & arietum bisulci: ungulis vermiculus adhaeret, qui nisi in comedendo eximatur, nausea & ventriculi afficit delore. Mullus piscis ter tantum in vita parit, relquo sterilis tempore. Nam in ejus utero vermiculi nascuntur, qui semen devorant. Aliis minuti quidam innascuntur, qui partem expellunt.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
