# Thaumatographia naturalis 371

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/371

Lovaniensis puella, teCte Cornelio Gemma, multa prodigiosa excrevit, inter caetera animal vivum, sesquipedem longum, pollice crassius anguillae plane simile, nisi quod Cauda pilosa fuerit. Puella apud Dodonaeum, erucis simillimos ejecit, multipedes, & quidem adhuc vivos. Hollerius l. 1. vermem se in cerebro nacum vidisse asserit. Benivenius c. 100. Exemp. med. denique amicum se habuisse scribit, qui cum dolore capitis acuto, delirio, caligine oculorum & aliis pravis symptomatibus affligeretur vermem tandem è dextera nare, palma longiorem ejecit, quo propulso omnis statim cum eo amotus languor. Theophrastus de lumbricis ita scribit hist. plant. l. 9. c. ult. Lumbricus gentium nonnullis natura inesse percipitur. Habent enim eum quasi ex parte, Aegyptii, Arabes, Armenii, Syri, Cilices; è diverso Thracibus & Phrygibus nullo pacto innasci narrant. Inter Graecos Thebanis scilicet versari in Gymnasiis solitis, & ad summam. Baeotis innasci lumbricum novimus. Atheniensibus nullo pacto. Admirandus vero ille vermis erat, quem mulier Illirica ejecerat. Erat enim (ut Amatus Lusit. curat. medic. Cent. 6. c. 74. describit) longitudinis quatuor cubitorum, latitudinis parva, & forte semiunguis, exigui, coloris albißimi, substantia intestinorum nescio quid spolii colubrini prae se ferentis. Nam hujus caput verrucosum erat, & album, ex quo corpus latum procedebat, & quo magis ad caudam accedebat eo strictius evadebat. Erat autem vermis hic unum tantum corpus, divisiones plures habens. Hujus namque lati lubrici portiunculae semina cucurbitae prae se ferebant, qui intra se nihil continebant, ob corporis sui lati compressionem.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
