# Thaumatographia naturalis 372

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/372

ARTICVLVS III. DE VERMIBVS IN plantis. Lantis omnibus, ut herbis, fruticibus, arboribus sui sunt vermes. Exitiosus qui in radicibus. Arbor enim quantacunque sit, & floreat, exarescit, ut testatur Aldrovandus l. 6. de Insectis c. 4. Suntque fidi testes, qui in radicibus quercuum, Vermem adeo veneficum innasci credunt, ut calcatus solum plantas pedis excoriet. Reperiuntur parvi atque candidi in spongiola cynosbati, quae quidem foris pilosa & mollis, in medio autem tam durae ac solidae substantiae, ut vix acuto instrumento pertundi queat. In Albuco gignuntur, qui in aliud animal volatile, floridumque transfigurantur, quod cum herba florere incipit, eroso statim operculo avolat. Prodidit Plinius l. 20. c. 6. quosdam putare, quod Ocimum commanducatum, & in Sole positum, vermes adferat. Si nucum juglandium cortices viridis contuseris, & in aquam immiseris, deinde terra madefeceris, aut consperseris, nascetur vermium copia, utilis admodum piscatoribus. Carol. Stephan. Agricult. l. 3. c. 34. Quemque autem vermem, in sua natum arbore, in aliam translatum non vivere scribit Theophrastus 5. de causis plant. Narrat etiam loachimus Fortius se vidisse, qui ex avellana, quae vermem continebat, affirmabant serpentem magnitudine & forma educatum. Nam nuce usque ad vermem divisa, eoque illaeso, nucem in lacte condebant, & vas Soli exponebant, sed ita ut vermis à Sole haud tangeretur. Ob id, ea parte, qua Sol radiabat, vas contegebant, ita multis diebus alebant. Post lacte addito, rursus exponebant Soli. Lac autem ovillum esse oportet. Referunt etiam vermem, qui in rutae foliis invenitur, iisdem educatum viginti diebus supervivere. De causis eorum plane & plene lene Theophrastus, cujus verba appono. Mali iorbi autem (ut in summa dixerim) omnibus semibus, ob alimenti coelique temperiem eveniunt, videcet cum plus minusve alimentum praebetur, aut acr mmodice humidus siccusve est, vel etiam cum non temestive humescit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
