Latin
ARTICVLVS III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 373
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim &vermes ciceri, cicercue, pisoque innascuntur, &erucae cicerculis cum priusuam fuerint resiccata, dies interim fervidi accesserint; iceri verocum salsugine ablata dulcedinem ceperit: quippe natura ubique animal gignit, modo calor cum numiditate ratione debita coeat. Humiditas enim seu materia subjacet calori, ad excoctionem conficiendam, quod vel in tritico evenire videmus. Vermes enim ejus radice creantur, cum post sementem flatus Austrini crebro incesserint. Tunc enim radice humescente, &cere calido, radicem caliditas putrefaciens animalia protreat. Vermis inde enatus continus radicem erodit. Singulis enim ex eisdem rebus generationem alimentumque ratura praescripserat. Alterum genus vermis ingignitur, um humor effundi nequit, conclusus siccitate aeris circumfusi: tunc enim calor, confecta putredine contrahit. Tunc pabulum idem ei quoque subministratur. Hoc idem &malis &omnimo arboribus evenire videtur, quae ex siti vermiculantur. Quod enim parum humoris sit, idque in arbore maneat, putredinem conficit, ex qua vermis, contra enim alimenti copia suppetit; tunc enim succus ad superiora transmittitur, &quia largior vincit, nec potest putrescere. Huic proximum, quod &vitibus evenit. In his enim austro potißimum vermes ipes vocitatae gignuntur, utpote cum istae humescant, &aer foetificet, tum ii quoque materiem sibi congenerem statim credunt. Item carpae in oleis pari ratione creantur, &quae in reliquis solent consistere, &cum germinant &cum florent, vel &post florem. Enimvero omnia ex simili causa proveniunt. Sed vitibus hoc potißimum evenit, quia naturae praehumidae sunt, &humor earum insipidus sit atque aquosus. Humor enim, qui talis est, facilime affici potest. Nonnunquam ipes omnino nequeunt generari, sed loco placidi spiritus, neque humido, neque succoso.