# Thaumatographia naturalis 376

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/376

Si ante Octobris apparuerint finem, hyemis praesagiunt longitudine; si ante vespertinum vergiliarum exortum subterraneos specus glomeratim ingrediantur, idem significant. Examen vesparum natura calamitosum auspicium facere probatum est, quod Livio placuisse videtur, cum Capuae ingens in forum advolasset, & in Martis consedisset aedeCollectae enim cum cura & igne crematae sunt. Hinc decemviri libros adire jussi, & novendinale sacrum factum, & supplicatio indicta, atque urbs lustrata est. Si quis aqua destillationus, vel decoctionis, crabronum aut vesparum cutem alicujus attigerit, sic intumescet locus, ut hydropis aut veneni, magnaeve alicujus aegritudinis suspicionem ingerat, sed absque dolore. Remedium est theriaca pota, vel loco illita, ex Metaldi Memor. Cent. 7. &c.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
