Latin
APPENDIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 379
Unproofread scanNot analysed yet
Natis statim praebui tenera mori folia, in quae transtuli eas cultello levi, vel etiam sivi per se irrepere in folia, cum quibus eas cistellae ligneae demandavi, invadunt autem folia ab extremitatibus &planitie superius inferius. Non enim impediunt rostri appendices. Ita pascebantur ab ultimo Aprilis, &circiter, usque ad octavum Maji, quo animadverti primam senectam positam, quae erat oscillum nigerrimum splendens, cum exili nigra pelle. Solent autem aliquanto ante quasi cunctari, &dormire somnum renovatorium, si quidem somnus est appellandus. Abjecta senecta, statim apparent grandiores, leviores, &nigredine dilutiore. Nam corneum capitis tegumentum, quod subnascitur veteri, secundum proportionem majus est. Detracta pelle, etiam intumescit reliquum corpus, quasi prius incrementum prohibuerit angustia corii. Idem tegumentum seu cranium capitis cum recens est, albicat, postea cum firmatur, itidem evadit nigrum, donec plures procedant mutationes. Sicut autem ante positionem leberidis abstinentesca, ita &post aliquantulum quasi pigrescere videntur: nam tenerius est instrumentum quam ut carpere folia possit. Dum percursitant folia, non raro altera alteram transit, idque patitur ea placide nisi nimis offendatur. Tunc enim sublato pectusculo capita concuriunt hinc inde motitantes, idque etiam bombyces faciunt. Semel atque iterum tunc praebetur pabulum, &angusto in loco degit multitudo. Cum satis comederunt, ad dormiendum inducuntur. Tunc videnvideas eas instar statuarum, aut eorum qui catoche laborant, pectusculis sublatis cum osculo in foliis quasi obriguisse. Sed si pabulum novum injeceris, statim excitantur &comedunt rursum. Olfactu videntur folia deprehendere nova. Nam etiam nondum tangentia erectione corporis affectant. Fieri tamen idem etiam alteratione quadam qualitatis tactilis putes. Excrementum alvi tunc exile est, &nigrum instar pulveris pyrii.