Latin
APPENDIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 382
Unproofread scanNot analysed yet
Vermes ipsi, iam bombyces sunt, modo recte &sedulo sint curati &enutriti, pingues candidique quanqua alii aliis minus, adeo ut videantur nonnulli subflavi esse, alii ad plumbeum non nihil accedere, Pedes &ora initio sunt mollia. Itaque &tactu foliorum &comestu aliquantulum abstinent, haerent eis pertinaciter, &caudae quidem adminicula possunt retrahi &explicari, pedes autem posteriores obtusiores crassioresque tribus quasi articulis constantes in medio nigrum punctum habent, quem ego puto esse prehensionis instrumentum, quod queat pro arbitrio, ut ungues felium, promi &recondi, Anteriores non tantum gradiendo inserviunt, sed &prensando folia, trajiciendo corpus, distribuendo fila &aliis usibus. Partes secundum longitudinem à capite ad caudam in dorso sunt caput, gibbus seu tuber pectoris rugosum, octo semicirculares squamae &tripartita cauda. Tuber pectoris in capitis confinio aliquibus albet, aliquibus distinctum est maculis duabus lividis, quas dividit linea flava, quaeque diversis diversimode sese habent. Nam color aliis remissus, dilutusque &fere eranidus est, aliis intensior. Qua vero sese attollit ille gibbus, quatuor nodi conspiciuntur, quibus assistens cutis, rugosa efficitur. Sequuntur semicirculi; Hi junguntur mem. xomembrana tenuissima, tanquam linea viridante ex coeruleo.