# Thaumatographia naturalis 382

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/382

Vermes ipsi, iam bombyces sunt, modo recte & sedulo sint curati & enutriti, pingues candidique quanqua alii aliis minus, adeo ut videantur nonnulli subflavi esse, alii ad plumbeum non nihil accedere, Pedes & ora initio sunt mollia. Itaque & tactu foliorum & comestu aliquantulum abstinent, haerent eis pertinaciter, & caudae quidem adminicula possunt retrahi & explicari, pedes autem posteriores obtusiores crassioresque tribus quasi articulis constantes in medio nigrum punctum habent, quem ego puto esse prehensionis instrumentum, quod queat pro arbitrio, ut ungues felium, promi & recondi, Anteriores non tantum gradiendo inserviunt, sed & prensando folia, trajiciendo corpus, distribuendo fila & aliis usibus. Partes secundum longitudinem à capite ad caudam in dorso sunt caput, gibbus seu tuber pectoris rugosum, octo semicirculares squamae & tripartita cauda. Tuber pectoris in capitis confinio aliquibus albet, aliquibus distinctum est maculis duabus lividis, quas dividit linea flava, quaeque diversis diversimode sese habent. Nam color aliis remissus, dilutusque & fere eranidus est, aliis intensior. Qua vero sese attollit ille gibbus, quatuor nodi conspiciuntur, quibus assistens cutis, rugosa efficitur. Sequuntur semicirculi; Hi junguntur mem. xomembrana tenuissima, tanquam linea viridante ex coeruleo.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
