# Thaumatographia naturalis 384

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/384

Cum resecatur istud plectrum, exit humor liquidus subflavus, & vermes ipsi non quidem moriuntur, sed tamen moventur vehementius, seseque convolvunt, & reflectunt, ut judices dolorem exoriri acerbum, nerveo principio laeso. Stercora cibum referunt, suntque sicca sexangula, oblonga, quasi stellata, unde intestini vel alvi dispositionem quis colligere possit. Virent quidem ex esca, sed tamen quia stipantur dense, & exucca sunt, nigra apparent, sicut plus viridescunt humidiora. Foeminas à maribus distinguere hic jam queas si attentus sis. Evenit enim & in his, quod de aliis foeminis scripsit Philosophus, ut scilicet sint majores, & pinguiores, humidiores, molliores, candidioresque majoribus qui sunt austeriores, maculis lividiores, tenuioresque. Si digitis attrectes, omnes frigere animadvertas. Saepe sese erigere solent in pedes posteriores, & tanquam statuae sic manere. Cum vesci volunt, foliorum margines, & venas protuberantes invadunt, contra ac erucae. Puto obstare appendices oris, praestat tamen aliquid adjumenti pedum anteriorum in tenendo cibum officium. Exedunt autem folia circulariter seu in orbem, ut lacuna maneat rotundi ambitus. Pasti secedunt, & conjuncti multi quasi cumulo quiescunt, delectati puto mutua calefactione & tepore ut dormientes à mutaturis pellem discernas, observanda erit nervorum in dorso systole & diastole. Nam in dormientibus par est vigilantibus motio, at in exuvias posituris tardior obscuriorque, ut intelligas tunc potius aegrotare. Deinde dormientes os habent simplex, sed senectam abjecturae praeferunt ossillum. Verum hoc non in bombycibus sed erucis adhuc locum habet, quidam iam quater renovati circa caput polluuntur fuscedine, & tamen pergunt vescendo. Quidam non proficiunt admodum incremento, sed parvi manent. Dictum superius est à Maji 25 quartam mutationem in pelle usque ad 29 ejusdem in diversis factam esse. Ab hoc itaque tempore usque ad septimum Iunii, & deinceps per octavum, nonum, mum, decimum, undecimum, studiose affectarunt pastum, itaque pingues, & grandes evaserunt, su itque ter die & nitimis diebus quater, vel saepius praebendus cibus. Nam cum serificio & matur itati sunt vicini, vorant contentius, invadentes folia cupidissime atque & nervos obsumentes.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
