Latin
APPENDIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 385
Unproofread scanNot analysed yet
Notabis autem circiter tredecim dierum spacium intercessisse inter renovationem quartam, &à cibo abstinentiam seu sericii meditationem. Respondent enim sibi tempora à 25 Maji ad 7 quo ultimam inclusi, excepto uno parvo masculo, qui diutius perseveravit in pascendo. Iam circa ultimos dies plerique incipiunt spiceum colorem adipisci, qui à posteriore parte incipit evidentius apparere, hincque ad gibbum pectoris am pliari &progredi, quamquam aliqui magis &fere toti flavent, aliqui albi misto caeruleo manent. Cum fata instant secedunt ad latera capsulae, nec adoriuntur folia ore, quanquam perreptent. Nonnulli ad angulos fila figunt, quasi jam exorsuri vestibulum: alii repunt per extremitates, &hinc inde speculantur, inquiruntque aptum latitandi locum. Inclusi plerosque cucullis chartaceis, quos alicubi commode disposui &affixi, in quibus rodendo, vellicandoque parietes, aliquantum strepunt, sed postea alvi sicco &humido excremento (nam tunc duplex emittunt: projecto, ex posterioribus parietibus chartae affigunt ea tenacitate, ut glutine firmatam putes. Postea triduo continuo occupati folliculum pertexunt, quo absoluto, quintam ponunt pellem cum capite &cauda, transformanturque in nympham. Aliquos non inclusi chartis, sed in capsuia lignea dispositis ramusculis sivi sibi locum nidi eligere, ubi observes potissimum sequi angulos, &latebras, &plerumque multi eodem in loco bombycia faciunt, si fieri id possit, alii statuentes ea in rectum, alii in obliquum, alii in latum. Si locus est angustior, comprimitur à latere folli culus, nec plane ovalem tumorem retinet; est alius alio longior, amplior, densior, pro magnitudine &firmitate bombycis. Discrepant etiam colore. Sunt enim aurei, argentei. citrinique &hi duplices.