Latin
APPENDIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 388
Unproofread scanNot analysed yet
Putes conferendam esse cum lactibus piscium. Patet ergo in hombyce foris quidem haec membra esse, pedes triplices, squamosam ventris coarticulationem, pectus, caput, os, anum, pellem, caudam, plectrum: intus autem intestinum, vitales arterias, vel si mavis, nervos, carnem albam pectoris, genitalia, inter qua &intestinum continetur, serici materia, &praetera panniculos membranasque nerveas, quibus continentur membra. Cor habeant, nec ne, alius investiget. Necesse tamen est aliquod tale principium esse, idque non in capite, nec alibi praeterquam in confinio pectoris, unde vis vitalis per totum distribuitur, &maxime tamen elucet motu nervorum, vel arteriarum (uti libet appellare) in dorso ventris, non pectoris, usque ad plectrum caudae. De nymphis &necydalis posterius dicam. Nunc de praxi serici ducendi, quae observaverim addam. Cum abstinent pabulo, &,ut dictum est, locum folliculi construendi explorant, circa alvi exitum plerumque maculam virentem aut lividam habent, caetero corpore albo, cum virore, vel livore vel spiceo. Vidi tunc etiam crebro consistere inter vagandum, &ore veluti hiscere, sicut ruminantes vaccae, cum ex ingluviae revocant cibos ad masticandum. Consentaneum est bombyces tunc conari materiam serici ad os convertere, &protrahere. Si includas cucullo chartaceo, rosionis sonus subinde per integrum diem auditur, &tunc in conum cuculi demittitur excrementum primo siccum, pilulae nigrae viridis aut luteae forma.