Latin
APPENDIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 390
Unproofread scanNot analysed yet
Notavi tamen in amplioribus etiam parvos folliculos. Qui non inclusi libere sibi locum eligunt, in stuppa temeraria multum absumunt filorum. Vnde jactura est in serico. Nam bombycia plerunque sunt minora, &minus dense stipata. Si velis attendere, rationem texturae accurate cognoscere in his potes. Etenim postquam aliquamdiu vagati sunt, &modo hic, modo ibi exordium operis facere tentaverunt (id quod sedulo corporis nisu praestant, dum haerentes pedibus posterioribus, caput &totum pectus sursum, deorsum, ante, retro, &ad latera, varie movent, sicubi sese offerat commodus bombycii affigendi locus, nec visu, sed tactu hoc peragunt. Sunt enim hebetes oculis) tandem stamina producunt, &firmamenta domus, eaque simplicia aut multiplicia, prout stabilimentum requiritur firmum. Si iuxta pavimentum id fit, posteriore parte inhaerent huic, sin in alto, pendent eadem, seu a ramis seu aliunde. Nam pectus &caput libere vertunt, sique opus est, etiam posteriorum situm mutant. Ita conficitur vestibulum seu prodomus. Iam autem sicca excrementa ab alvo sunt reddita, Vestibulo absoluto, ita ut jam vermis securus sit, tutusque ab insidiis externis: stercus ultimum excernit cum liquore, de quo ante. Et hoc saepe polluitur stuppa, per quam tamen defluit ad fundum. Exonerata alvo, parumper quiescit textor, &nudat podicem quasi laboraret tenasmo. Tunc revocat veri serici materiam, eamque continuat usque ad extremum halitum, &bombycii absolutionem. Paulatim tunc stipat fila ex amplo in angustum, ita ut fiat forma ovalis, in cujus capacitate sese possit vertere. Os, pectus, &anteriores pedes in continuo sunt motu. Posteriora haerent tranferuntur tamen ad aliam plagam, cum ad basin vel apicem formandum sese accommodant. Qui in imo juxta pavimentum folliculos texunt; videntur insidere pavimento nudo, sed paulatim sibi subtexunt fila, &universum folliculum pariter ubivis stipant, praeterquam in acumine, ad quod in angustiis non possunt pertingere. Itaque hujus fabrica magis ab initio fingitur, sed basis magis in fine, quanquam nec haec negligatur in exordio.