# Thaumatographia naturalis 394

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/394

Sed medium tenacius est. Vitima tunica pondere addito, (nam tunc nympha prolbitur explicata à me est cautissime usque ad pelliculam parvam, quae vix unguem pollicis adaequabat. Qui folliculi basi ad diametrum respondent apici, felicius evolvuntur: Difficilius incurvati & gibbosi, & quorum apex stricturam habet. Nam hic filum haeret & implicatur, ut vix citra rupturae metum cedat. Apex primum nudatur & devolvitur totus usque ad medium folliculi. Vnius bombycii filum Continuum lineae praescriptae longitudinem septies millies, in alio octies implevit, & amplius. Non tamen par est omnium densitas, & magnitudo, id quod etiam ex distractione in cuticulas videre est. Quaedam enim vellera diduxi 12, quaedam in 8 plus minus exiles tunicas. Sylvestris bombyx prodomum habet simplicem tunicam, & paulo crassiorem folliculum. Itaque etiam tenuiores facile cedunt prementibus digitis; densiores resistunt. Cum fatiscit apex fere usque ad medium, unde sat amplum est foramen elapsurae nymphae. procidit cum senecta ultima, in qua caput & pedes omnes. Plerumque hujus senectae caput apici folliculi obversum est, ut intelligamus eam exutam esse, dum vermis consummato folliculo per angustias sese stringit vertitque sursum. Nymphae vertex respicit basin: cauda apicem: cumque bombyx plus quam duplo longior fuerit, nympha ad parvam staturam contrahitur, ut vix impleat longitudinem internodii secundi in digito medio viri. Vivitilla vitaeque indicia evidentia exhibet motu reflexuque apicis seu caudae cum tangitur. Si formam externam respicias, squamosum vermem dicas, ut qui caput velamenta occultaverit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
