# Thaumatographia naturalis 395

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/395

Squamae sunt fuscae tanquam fumo inquinatae, octo numero usque ad confinia verticis. In singularum lateribus bina sunt puncta umbilicalia, ex quibus tendines, seu vincula ad necydalum pertingunt. In vertice est macula alba quasi ibi os necydalis traluceret cum punctis tribus parvis nigris. Inde à parte anteriore typi pedum & cornuum sunt, à posteriore versus latera, vestigia alarum. Si interiora quoque contemplari libet, quarto die ab occultatione antequam transeat in necydalum aperire potes. Videbis nihil aliud, quam capicitatem untam communem, inque hac tres distinctos, humores, unum aquosae dilutaeque consistentae, coloris flavi. Hic per totum spacium aequaliter diffunditur. Alius rubet, sanguinolentum dicas: Haeret hic in parte superiore, qua futurum caput & pectus est. Cordis rudimentum esse judices, quia postea in necydalo vidi talem quandam massam per se mobilem more cordis, si modo cor huic bestiae est attribuendum. Tertius humor est alboluteus, refertque ovum gallinaceum in aquam ferventem injectum discussumque, vel lac caseatum si quid lutei addas. Vbi foris alarum pedumque cernuntur vestigia latitat phleomatica visciditas apta constituendis membranis. Nulla videas membra distincta, vitam beneficio nerveae tunicae proxime externo cortici subjectae inesse puto. Nam & bombyx ea parte exquisitum exhibebat sensum, motumque arterialem & cordis; plane utriculum humoribus confertum appelles, qui tamen collatus ad chrysallidem, postquam erepsit necydalus, longe est crassior, ut corticem dicas tunicis intus & visciditate tenace vestitum. Inde postea est lanugo necydali, alae, pedes, cutis, & caetera externa. Ita in gulam ventremque abiit bombyx, cujus unius cura antea fuerat detentus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
