Latin
APPENDIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 396
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil tamen hic viroris apparet, qui multus erat in bombycis jam texturi intestino. Pars itaque excreta est ante folliculi exordium, pars mutata in alium succum. In apice caudae etiam erat quiddam viscidi instar crudi albuminis. Rudimentum partium genitalium judicabam. Nam eo rejecta est matrix, &vasa spermatica, quorum principium conspicitur etiam in bombycis ventre. Humores in charta pura excepti &arefacti nigredine infecti erant, quasi atramentum sutorium miscuisses. Sebacea tamen substantia albescebat adhuc, &alicubi enitebat macula, subrubens, &crocescens, cum albo puncto cretaceae consistentiae. Itaque colligere erat nigrorem illum duntaxat aquosi flavique humoris fuisse, qui etiam solus in charta, ubi densior concreverat, splendebat, ut nitens atramentum. Caeteras nymphas partim spoliatas omnium serico nudasque, partim simplici tunica adhuc inclusas, partim in toro bombycio salvas, nulla alia tractavi cura, nisi quod in capsula positas in fenestrae limine dimitterem. Distinxeram tamen loculamentis diversis, quas faeminas, &quos mares putaveram, nec me fefellit judicium. excepto uno tantum. Ita à prima inclusione usque ad exclusionem processerunt dies 26 aut 27 in musaeo meo exposito soli pomeridiano, tempore aestuoso Iunii, quale erat anno 99. Nam undecimo Iunii sepulta foemina, exiit necydalus octavo Iulii. Qui mas nono Iunii texere inceperat, quinto Iulii evasit papilio. Eodem duae foeminae exibant ex folliculis albis majusculis; &unus mas ex citrino minore. Sexto Iulii sub auroram (nam omnes mane prodeunt mas fuscus hirtusque ex mediocri alboque bombycio enisus est; foemina vero alba teneraque ventricosa, cum magnis alis ex folliculo citrino subviridi. Ita &ante, secundo Iulii ex aureo folliculo mas prorepebat, &foemina ex albo. Hi 10 Iunii inchoaverant bombycium.